Liber Deuteronomii*

Caput 14: Versus 7

Camelum.Judaeum qui liquat culicem, et glutit camelum, qui litteram ruminat, sed non habet fissam ungulam, quia a spiritu litteram non dividit, hi sunt scribae et Pharisaei.Leporem.Per choerogyllum et leporem multitudinem significat Judaeorum, utrumque enim animal debile et infirmum.Quia ruminant.Ruminant Judaei verba legis, sed ungulam non dividunt, quia in Patrem et Filium non credunt, nec duo testamenta recipiunt. Quidam autem haeretici ungulam findunt, sed doctrinam veritatis in ore non ruminantLevit. 11..
(* Traductions européennes)